- LOMENTUM
- LOMENTUMEpigraphe Mart. l. 14. Apoh. Epigr. 60.Gratum munus erit, scisso nec inutile ventri,Si clarâ Stephani balnea luce petes:κυάμινο ἄλευρον est Graecis, i. e. fabacea ferina, uti docet Plin. l. 18. c. 12. ubi vide Notas Dalechampii. Eius illitu rugas ventris iam provectiores feminae abscondere tentabant, balnea petentes, ut idem poeta quoque docet l. 3. Epigr. 42. cunus epigraphe illud. Pollae dissuadens, hoc tetrasticho,Lomento rugas uteri quod condere tentas,Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum,Quod tegitur, maius creditur esse malum.A'lotu, i. e. lavando, hinc hictum, σμῆγμα. Vide quoque infra Nitrum, item phrasi oblinere os. Sed et coloris genus, Plin. l. 33. c. 13. quod ex caeruleo fit, perficiturque lavando terendove, et est caeruleo candidius --- Ratio in pictura ad incisuras, h. e. umbras dividendas ab lumine, ubi varias eius species recenset.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.